Infoelix rapitur, trepidat, nec ipse resistit, 
Improvisa tuens animo crudelia fata. 
Mox tamen attollens placido sua lumina vultu,
Talibus alloquitur meditantes crimina fratres.
Hei mihi quo tandem, fratres, conamina tendunt 
Vestra? quid aut tantum potui committere noxae? 
Quas poenas misero? mortem et quae vincla paratis? 
Haud ego fallaci, fratres, vos crimine lęsi, 
Non unquam vobis hostilia damna paravi. 
O precor, o fratres, insonti parcite fratri.
Intonat at reliquus coetus magnoque tumultu 
Insontem pulsant adhibentes verbera verbis. 
Et rapiunt miserum fratres ( mirabile dictu )
Pręcipitemque trahunt per opacę tegmina sylvę. 
Utque locum ad dictum veniunt fontemque profundum 
In coecae flentem demittunt viscera terrae. 
Ast ille ut nigrae tenebrosa cubilia terrae 
Se intravisse videt lachrymis sic fatur obortis.
O deus omnipotens qui celso culmine coeli 
Imperitans proprio dispensas omnia nutu, 
Da precor altitonans ne falso crimine fratrum 
Oppressus caream praedulcis munere vitae. 
Da precor ut fratres tandem sua crimina noscant, 
Ne miserum perdant miseri, vetulumque parentem 
Affligant, qui me postquam periisse videbit, 
Me simul ad tristem plorans comitabitur Orcum. 
Quod si fata volunt fratrum me perdere dextra, 
O deus, hęc saltem misero mihi gratia detur, 
Ne patrio existam letalis caussa dolori. 
