Fraterno cupidi maculent ut sanguine dextras. 
Una tamen cunctis placuit sententia, frater 
Ut pereat iuvenis misere vitamque relinquat. 
Hos inter senior longisque peritior annis 
Commotos cernit Ruben et talibus infit.
Hei dolor, o fratres, quae vos dementia vexat 
Horrida fraternę meditantes crimina cędis? 
In vos quid frater potuit committere tantum, 
Ut vestris manibus germanus concidat insons? 
Pectora num tantum puerilia somnia terrent
Innocui ut iuvenis queratis perdere vitam? 
Quarĕ movent tantum coecae spectacula noctis?
Quę ( multi ut perhibent ) solum mendatia signant,
Et nunquam vere designavere futura.
Quod si ( alii ut perhibent ) non sunt insomnia vana, 
Sed rerum eventus varios et fata futura 
Pręscia designant, quę vos stultissima cogit 
Impietas, fatis divûmque resistere menti 
Impellens, coeco rapiens mala corda furore? 
Si deus hunc statuit leges et sceptra tenere, 
Non erit in nobis aeterna repellere fata. 
„ Nam quęcunque deus summus vult esse futura
„ Impedit haud omnis coniuncta pecunia mundi. 
Quidve patrem referam vetulum, qui pectore toto 
Hunc amat afflictae dantem solatia menti? 
Qui simul ut charum natum periisse videbit
Cum moerore gravi tristem descendet at Orcum. 
Non igitur ( fratres ) moveat vos tanta Cupido
Occidere ut fratrem miserum, tum fratre perempto 
Cernere proh miseri cupiatis fata paterna.
