AD D. HEINRYCHUM BULLING: 
GER MOECENATEM SUUM  
Rodolphus Gualtherus.
Mittimus informes foetus et carmina dura,
Qualia nunc tenuis nostra Camoena canit.
Non licuit nobis lambendo fingere pulchros
Artus, nam tempus cum brevitate nocet.
Si tamen hęc animo grato coepisse videmus,
Forsitan ipse tibi tum meliora dabo.
Bullingere pater, nostros tibi mittere lusus
Non vereor, quoniam corda benigna tenes.
Nec nostrę spernes, credo, primordia Musae,
Quę cano dum a patriis nunc procul erro locis.
Vidimus a tenui spumantia flumina rivo
Surgere, tum parvis gratia saepe subest.
Sic etiam nostrę fortassis crescere Musae
Cum studio poterunt, si Deus ipse velit.
Interea ast humili carmen mihi luditur arvo,
Nunc humeri nostri grandia ferre negant.
Tu tamen a curis magnis aliquando quiescens,
Haec mea non aegra carmina mente legas.
Immemor atque tui ne sis pater alme Rodolphi,
Lausannę quem nunc moenia clara tenent.
O utinam liceat meritis maiora referre,
Sed non hoc nobis tristia fata ferunt.
Tu precor ut vivas casta cum coniuge foelix
Annos Nestoreos, tempora lęta videns.
Foelicem videam sancta te prole parentem,
Splendida quae post te patria signa ferat.
O valeas divi verbi doctissime praeses
Et vivas nostri tempus in omne memor.
15 Cal. Mart. 1540. 
