BETHSABA
Tu modo ne miseram spernas quam dulce parentis
Infaustam per te nomen habere facis.
Non ego dedignor regi inservire potenti
Dum tua sim tantum quodlibet esse feram.
Quod si nolueris tristem miseramque fovere,
Hei longa hinc fati non erit hora mei.
Forsitan et luctu mater confecta puerque
Hei nondum natus flebile funus erit. 
Cur etenim vivam sancto privata pudore,
Et quo grata mihi coniuge vita fuit?
O, videas utinam scribentis pallida membra,
Scribimus et lachrymae moesta per ora fluunt.
Quare si qua meae fuerit modo gratia vitae
Te penes et grati cura parentis erit.
O, miserere mei, nati miserere tenelli,
Officium poscit nomen utrumque tuum.
Hoc vidua ipsa peto viduae tibi debeo nomen
Et petit in matris corpore clausus idem.
Funere me miseram defende et funere natum
Eripe, si merito nomina patris habes.
Sic tibi pugnando devictus serviat hostis,
Sic cadat auspiciis diruta Rabba tuis.
Si tamen ipse negas miseram defendere matrem,
Accedent vitae tempora pauca meae.
Atque pudore carens non coniux scribar Uriae,
Hoc tamen in tumuli marmore carmen erit.
