DAVIDI.
En tibi qui viduam tristem soletur et omni
Exhilaret lusu, crede, maritus adest.
Et quae magnanimo fueras cum milite nupta,
Siste modo lachrymas, principis uxor eris.
Dixisti teneraque mihi das oscula lingua,
In tenebras pariter somnus et ipse fugis.
Evigilans trepido, repetitaque spectra revolvo
Atque ea quae vidi vix puto habere fidem.
Inque novas lachrymas rursum resoluta dolendo
Quę restant noctis tempora tristis ago.
Lux erat et tepidis tollo mea corpora stratis.
Cumque gravi gemitu talia verba loquor.
Bethsaba quid tentas? quidnam sibi somnia portant
Somnia in aeternum non habitura fidem.
Hei mihi quam blandus nobis quam mente benigna
Occurrit regni qui data sceptra regit.
Quid quod promisit nimium constantia magno
Munera, que nulla spe valuisse queant.
Credula quid noctis tenebrosae somnia versas?
Hęc nisi desipiens quis fidem habere putet?
Hęc ego cum tristis volvo mea pectora motu
Alterno quatiunt spesque timorque simul.
Da veniam fassae, non est fidutia tanta,
Quod tamen hęc tristis cogito, cura facit.
Hei mihi quis speret me tecum foedere iungi,
Sufficiat famulas inter adesse tuas. 
