DAVIDI.
Nescibam languens, unde veniret onus. Lanenens vnde veniret einis.
Et nova iam primae curvantis cornua lunae
Et semel a fratris lumine tecta fuit.
Iamque novum crescit concepta pondus in alvo,
Hei mihi, nunc video crimen onusque meum.
Scilicet incluso consurgit semine corpus,
Quo nato possim dicier esse parens.
Quid gaudes de me? quaenam hęc victoria tanta est?
Succubui forti foemina parva viro.
Nunc aderit coniux, conceptaque crimina cernet.
Quis vetat illius ne misera ense cadam?
Hoc quoque tu metuens, quamvis sacra sceptra gubernes,
Consilio nescis quo tua facta tegas.
Accersitus adest coniux et castra relinquit,
Ut patris alterius nomina falsa ferat.
Hunc sensisse dolum credo vel numine motum
Non voluisse suae limen adire domus.
Quid tamen hoc prodest? alienis concidit armis
Prodidit hunc miserum civis, ab hoste perit.
Ipsa domo vidua sedeo sua funera lugens,
Altera et amisso cura pudore venit.
Quid faciam infoelix? quae nunc mihi commoda sperem?
Quę veniet morbo tanta medela meo?
In lachrymis lucem, lachrymis tero tempora noctis,
Et patet in gemitus undique causa meos.
Quę tamen hinc noctis mihi spes sub imagine venit.
Au precor hanc falsam ne velit esse Deus.
