BETHSABA
Et tua cur molli membra quiete iacent?
Da veniam miserae, non tunc contingere chordas
Tempus erat, tempus tela vibrare fuit.
Ocia quin linquis, mollem dant ocia mentem,
Enervant duras ocia lenta manus.
Ocia dum tractat spectandus robore Samson,
Lętifero, miserum, captus amore perit.
Vidisti miseram, proprias me accersis in aedes,
Advenio, regis iussa tenere decet.
Queis me pollicitis, quo me persuaseris astu
Quod fuerit studium consiliumque tuum
Dicere nil refert, quid enim tibi cognita dicam?
Insidiis cecidi stulta puella tuis.
Et pudor obstabat et casti foedera lecti
Sed regis precibus castus abivit amor.
Hei mihi quid feci? quo tunc pia cura mariti
Cesserat et lecti iura tenenda mei?
Blanditiis superata tuis male sana pudorem
Abiicio, nostri vincula solvo thori.
Quin etiam incalui, nimium mihi stulta placebam
Quod mea tunc regi forma probata foret.
Scilicet oblectat quod summa pericula ferre
Assolet et turpis damna pudoris habet.
Denique quid referam? Cum lecto membra levarem,
Hei mea plus solito corpora pondus habent.
Nec quid erat scibam, quoniam his nova miles in armis 
