DAVIDI
Sicut enim variis cum cerva latratibus acta
Incertum nescit quo ferat usque pedem.
Sic ego, me miseram, diversis anxia curis
Unde petat dubito nostra querela viam.
Hei mea cur placuit non soli forma marito?
Cur voluit vultus alter amare meos?
Cur unquam gemmis incessi ornata vel auro?
Cur Arabum comptus rore capillus erat?
Purpura cur unquam candentia corpora texit?
Cur aliis unquam cura placere fuit?
Inscia mens hominum, studiorum nescia recti
Quę sua cum studio damna fovere solet
Scilicet hęc hominum natura ut maxima semper
Damna velut vitae commoda summa colant.
Sic alius fulvi thesauros congerit auri,
Divitiasque vagas nobile numen habet.
Pallidulumque cava nummum miratus in arca
Possidet ah capitis damna futura sui.
Sic alius valido membrorum robore gaudens
Viribus a propriis proditus inde perit.
At regit alterius solers sapientia mentem,
Qui cito desertus luget ab arte sua.
Quis neget hoc nobis? Possunt exempla probare
Eglon divitiis concidit ecce suis.
Infoelix Samson nimis istis viribus usus
Foemineae periit praeda cruenta manus.
