BETHSABA
Hoc ego te lachrymans oro, quae munera vitae
Concessi, per te vivere ut ipsa queam.
Nam si me miseram ( quod nolim ) spernere pergas
Ad mortem fuerit non mora longa meam.
Aspicias opto quę sit mihi forma colorque,
Ante tibi visam me prius esse neges.
Occupat os macies crepitans in corpore pallor
Vix sinit ut tristis languida membra traham.
Et crebrę lachrymę timor et spes cura perennis
Deturpant faciem nocte dieque meam.
Quare si incolumem, si me vis vivere David,
Polliciti teneam fac sacra iura thori.
Aspice candenti quae sunt mihi scripta papyro
Una sed lachrymas aspice quaeso meas.
Sic tibi sit regnum foelix, sic tempore longo
Aspiciens natos tradita sceptra regas.
BETHSABA DAVIDI.
Cum viduata suo fuerit pia compare turtur
Frondibus aëriis sic sua fata gemit
Sicut ego amisso dilecto coniuge ploro
O princeps patriae duxque paterque tuae.
Hei mihi quid faciam? quo nunc mea littera luctu
Incipiet fati damna referre mei?
Nam mihi si centum linguas natura dedisset,
Non tamen his possem dicere quanta feram.
Sicut
