DAVIDI
Et qui me miseram vexat, inultus erit?
Hei data sum quia sic fuerat sententia patris
Diversum frater, mater et ipsa fui.
Quid cessas igitur? quid nos tam tempore longo
Distrahis? o animę maxima cura meae.
In tua iura veni: si te pia numina tangunt
Quę nos iunxerunt, in tua iura veni.
Qui poteras exul captas reparare puellas
Cum raperet nostras barbara turba nurus
Nunc victor solio, sceptris regnisque potitus
Non potes in thalamos me rapuisse tuos?
Quid Ioab immani genus atterit ense paternum?
Quin mage pro nobis arma cruenta gerit?
Quid tamen arma gerat? pro nobis milite multo
Non opus est, qui me liberet, unus erit.
Me tibi coniungas, regnum tibi iunxeris omne
Nam poterit coram fratre valere soror.
Turpe tibi fuerit, si nunc, quae regia coniux
Et tibi non parvo parta labore fui,
Alterius subeam thalamos, tu si mihi credis,
Coniugio renoves tradita regna meo.
Te rogo per meritum ( meriti si gratia quaedam est )
Et per promissi foedera sancta thori.
Mortuus hoc optat frater qui caesus ab hoste
Cum patre pro patria concidit ante diem.
Et si nemo roget, iubet hoc tamen ipsa mariti
Quam mihi promîsti, rite tenenda fides.
