MICHOL
Hei quoties timui dum te cum milite lecto
Insequitur, ne illi forte rapina fores.
Cumque aliquis nobis te captum pene referret,
Sępius in toto corpore frigus erat.
Ausus eras nimium saevę te credere dextrae
Cum peteres tacito castra paterna dolo.
Ausus eras nimium illius dum pallia ferro
Abscindens prodis teque tuosque patri.
Ah quoties timui ne quis te proderet illi,
Crede mihi nostro est tempore nulla fides.
Saepeque successu lęto quoque moesta timebam
Fortunam tali posse carere vice.
Sed frustra timui reducem te reddidit oris
His nostris magni dextera iusta Dei.
Sceptra tibi quondam regni promissa gubernas,
Inque patris solio publica iura tenes.
Quid tamen hoc prodest nobis, si nupta mariti
Alterius tristem cogor inire thorum?
Coniugis an nulla est David, tibi cura relictae?
An tota ex animo decidit illa tuo?
Qui prius hostiles propter me vincere turmas
Optabas, nunc me negligis usque tuam?
Non ego iuncta tibi furtim, virtute parasti
Me licet invitus tradidit ipse parens.
Sic voluit mater, sic qui tibi summus amicus,
Aeterno frater iunctus amore fuit.
An quia me alter habet, non vis tua poscere iura?
