DAVIDI.
Pascens virginea fallere voce diem,
Quam modo purpureo splendens mea corpora amictu
In magnis opibus magna pericla pati?
Simplex rusticitas nostrę pars optima vitae
Non experta mali, fraude dolove carens.
Aula domus luctus nostrae pars pessima vitae,
Non experta boni fraude dolove valens.
Hei mihi quos vidi, quos sensi corde dolores?
Non tot habet radians sydera pulchra polus.
Omnia nonne meis thalamis quae prima fuere
Sanguinea ( miseram! ) facta fuere manu?
Hostibus obiicitur nobis promissus amator
Divitiasque meae dotis ab hoste petit.
Sed bene successit victor cum laude reversus
Me tanti meriti munus habere cupit
Dat pater invitus, sed cum se opponere pactis
Non queat, inde tuę spem necis ipse capit.
Hei quoties in te crudelis lancea missa,
Hei quoties socero vita petita tua est?
Quin etiam frater ( tanta est vęsania mentis )
Vix poterat patris salvus abire manu.
Ah quoties noctis memini, cum quęrere missa
Assidet ad limen barbara turba tuum.
Cum tibi foemineae delapso robore dextrae
Exhibuit patulam summa fenestra viam.
Quanta tuli infoelix furibundi iurgia patris,
Elapsum rursus cum videt esse sibi.
