MICHOL
Pertrahit in thalamos patre iubente suos.
Quid facis? ( exclamo ) magno hęc tibi gloria stabit,
Si nescis, non hęc vindice culpa caret.
Elige nunc aliam quae nulli nupta marito
Rite tuos poterit sponsa subire lares.
Surdior inde mari validisque immitior Euris
Vix ab inornatis abstinet ille comis.
Conscendo lectum veluti si forte mariti
Defuncti scandat nupta pudica rogum.
Et velut hostilis fugio conamina dextrae
Qua licet, et lachrimis mollia strata madent.
Quod si forte manu incerta fera corpora tango,
Pollutas videor sanguine habere manus.
Quid gravius ferrem bello si patria victa,
Hostibus externis praeda cruenta forem?
Quid captis faceret miles crudelibus armis,
Quod non nunc etiam Phaltiel hostis agat?
Sępe tua illius pro nomine nomina nobis
Succurrunt: illi si modo forte loquor.
Scilicet hęc nostri constans fortuna tenoris,
Ut veniant vitae nulla secunda meae.
Parvula pauper eram, nec enim sacra sceptra gerebat
Tunc pater, errantes pastor agebat oves.
Nataque pastoris tandem sum filia regis,
Hei quales subeunt omnia nostra vices?
Quid tamen hoc iuvit? maior nam causa dolendi
Quam dum pauper eram coepit adesse mihi.
O quanto mallem per amoeni gramina ruris 
