DAVIDI
Et mea purpurea corpora veste nitent.
Frontibus ornantur thalami postesque foresque,
Aula patris, tabulae, compita, templa Deûm.
Lampades ignitae flammis radiantur et auro,
Vestibus auratis regia tota nitet
Musica turba venit, resonant cytharaeque lyraeque
Et duplici crepitant naublia pulsa manu. 
Multaque praeterea, quid enim iuvat omne referre
Quod solet in tanti principis esse domo?
Sponsus adest lętus fulgetque in vestibus  aurum
Et rosea in nivea fronte corona sedet.
Omnia conveniunt festis, sed nostra dolore
Carnivoro nimium pectora pressa gemunt.
Nec ceu sponsa solet vultu procedo sereno
Sed velut in nati funere moesta parens.
Perque genas lachrymę fulvum labuntur in aurum,
Singultuque frequens tristia corda quatit.
Insequitur mater, soror et mea turba puellae,
Queis similis cruciat pectora moesta dolor.
Scilicet hęc facies festi quod linquere foedus
Me iussit primum connubiumque tuum.
Cuncta tamen melius media sub luce ferebam,
Quam postquam vultus condidit alma dies.
Occiderat Phoebus madidasque asperserat umbras
Nox terrę et rebus non color ullus erat
Arripuit dextram periurus Phaltiel et me
