MICHOL
Qui modo cum iaceat nostri subversor amoris
Quis prohibet solito rursus amore frui?
Ipsa quidem poteram vix regi digna videri
Quę sum de regis nupta retracta thoro.
Quid tamen hic merui quae per te sola relicta
Imperium patris ferre coacta fui?
Quod poterat solum semper mea lingua negavit,
Sed nostrae ad vires quid potuere manus?
Saepe patris precibus lachrymisque per ora profusis
Sępe meae petii moesta parentis opem.
Quid faceret mater nostrum licet illa doleret
Coniugium, est ferro durior ipse pater.
Ipse etiam nosti, nimiumque expertus inique es
Quam sua commorit pectora dura furor.
Tunc quoque foeminea nequicquam voce querentem
Sępius irata reppulit ille manu.
Sępe parens voluit verbis pellacibus illum
Frangere vel precibus blanditiisve suis.
Ille sed iratus furibundo in pectore frendit
Ut solet ignivomo dente timendus aper.
Reiicit immeritam pariter iussisque minisque
Et vetat huc tales posse redire preces.
Iamque paratus adest pompa comitante maritus
Iudęi regis qui cupit esse gener.
Iam moestę volitant praecinctae lampades auro
