DALILA
Fallere credentem sed ficta voce puellam
Dic mihi num quicquam laudis habere potest?
Quis non virginibus posset spe illudere falsa?
Quis non foemineo verba dedisse gregi?
Credula turba sumus nec tantis fraudibus aptae,
In quas, me miseram, turba parata virûm est.
Hei quoties strepitum si forsan summa fenestra,
Ianua vel vento nostra movente dedit,
Attollo caput et nobis te credo redire
Concipiens animo gaudia falsa meo.
Quid promisse Deo, patriae laus summa moraris?
Cur sunt cunctantis tempora tanta morae?
An metuis, ne te forsan mea patria perdat,
Et nostro in laqueos captus amore cadas?
Frivola non timeas nec enim formidinis ulla
Causa est, non aliquis quem verearis erit.
Quis tibi victori tanto vertigine mentis
Vęsanae insidias composuisse volet?
Quis petat eximium caput hoc quod forte leonis
Non primis annis ira repressit atrox?
Qui segetes nostras coniunctis vulpibus olim
Ussisti et leto corpora mille dabas,
Qui modo rupisti Gazęas robore portas,
An dubitas nostras vincere posse fores?
Quis timor ille novus? quo nunc audatia fugit?
Nunc ubi sunt forti parta trophęa manu? 
