DALILA SAMSONI.
Tempore quem longo speravit Samsona scriptis 
Alloquitur tandem moesta puella suum.
Perlege nostra precor mentis tibi signa fidelis,
O mihi nunc propria charior ipse die.
Deseruit nonus pelagi sol aureus undas,
Occiduis toties lumina mersit aquis,
Nec reducem video, nec quae sit causa morandi
Sollicitae referens littera missa venit.
Cur mora tam longa est quae nos disiungit amantes?
Quodve magis timeo, quae tibi causa morae?
Cur tibi dilectam sic linquis durĕ puellam?
Nec mihi consueto rursus amore redis?
At cum me fugeres, Non longo tempore, dixti,
Hinc abero, reducem si modo fata velint.
Atque tuis manibus ceu lentis vitibus ulmi
Tunc fuerant ( memini ) colla revincta mea.
Miscuimus lachrymas lugenti voce querentes,
Moestaque vix potuit lingua referre Vale.
Discedis properans, cur non sic ferree tandem
Efficis huc celeres posse redire pedes?
At licet invitus propria quoque in urbe moraris,
Ferre sed hanc levius tu potes ipse moram.
Utque etenim corpus durum sic fortia corda 
