MOSI
Et per aquas salsas obruta turba natat.
Haec ego cum recolo ( namque est meminisse voluptas )
Succurrunt menti carmina dicta meę.
Namque ego cum mersum regemque suosque viderem
Corripui celeri tympana rauca manu.
Sunt comites aliae quotquot de gente sacrata
Transierant Rubri littora sicca Maris.
Tunc ego flaventes capitis resoluta capillos
Tympana curva sonans voce tremente cano.
Cantabo domini meritos cum laude Triumphos,
Et quae nunc victor pulchra tropęa tulit.
Magnifico hostiles nam pressit robore turmas,
Armatos salso gurgite mersit equos.
Nulla humana manus poterit par dicier illi,
Est Deus una salus, est mea cura Deus.
Spes mea sit dominus, laus, princeps, gloria, fama.
Est huic quae possit vincere dura manus.
Quid tamen hic opus est quae feci cuncta referre?
Omnia non posset dicere tota dies.
Hęc ego dum recolo vana spe tempora fallens
Concipio infoelix gaudia ficta mihi.
Et modo praesentem vestris me ludere castris,
Et puto me populo mystica verba loqui.
Forte sed aspiciens foedatum albedine corpus,
Inque mea scabra lurida signa cuti.
Deiicio miseros pariter cum pectore vultus 
