MARIA
Nunc licet, hic mentem spe meliore levo.
Sed tamen in varia cum surgunt mente dolores
Alternant animum spesque timorque meum.
Nam modo succurrunt domini praestantia facta
Quaeque dedit nobis dextra benigna Dei.
Scilicet ut saevi Pharaonis perfida regna
Fecerit audaci transiliisse pede.
Tunc memini quae tu dum regia pectora tentas
Feceris atque tuae signa verenda manus.
Tunc mihi purpureo manantem sanguine Nilum,
Tunc angues videor ipsa videre mihi.
Tunc me audire puto, quae iam per regia tecta
Nec solito in turpi rana strepebat aqua.
Tunc mihi succurrunt muscae locustaque rauca
Et quae contecto sole tenebra fuit.
Singula quid referam? tunc fulgura, fulmina, mortes
Grandineosque sonos mente revolvo mea.
Tunc quoque subveniunt quae vix qui viderit ipse
Credat, apud gentes non habitura fidem.
Nempe ut veliferum validis spirantibus Euris
Coeperit a terra surgere ad astra mare.
Ut nos intrepidae quondam loca nota carinis
Transiimus sicco per vada salsa pede.
Et dum nos stultae Pharao vertigine mentis
Insequitur, pelagus sub sua regna redit. 
Principe cum saevo crudelis mergitur hostis 
