MOSI
Quae solet, invidiae mater iniqua trucis.
Quę mea perstringens fallaci lumina virga
Infudit menti nigra venena meae.
Tunc ego non quenquam poteram satis aequa tueri
Gratia tunc nostro lumine nulla fuit.
Longius inde malum serpens succrevit in horas
Et pestis longa semper adaucta mora est.
Ambitio accessit tandem quae tollere cristas
Iussit, et in fratrem verba superba loqui.
O utinam talis qualis nunc sum ante fuissem,
Non esset poenae conscia culpa meae.
Tunc duro possem morbo vel tabe perire,
Sed ferrem immeritum fortius ipsa malum.
Nunc me poena gravat sed poenae causa pudenda
Deprimit ingenti pondere corda magis.
Non me meta movet nostrae mors ultima vitae,
Sed quod, si moriar, mors quoque crimen erit.
Foelices nimium quotquot sine crimine matres
Depressae Aegypti succubuere iugo.
Foelices nimium molles vaga turba puellae
Queis sine peccato contigit ante mori.
Quod si me miseram, quod vellem, fata tulissent
Nulla mihi tanti causa doloris erat.
Hei quantum fuerat meritis indigna referri,
Et poenam culpa posse carere meam?
Quod cum non liceat nobis sperare, quod, unum
