MARIA
Quis tamen hic fuerit nobis, cui talia credam,
Quisque mihi miserae mite levamen erit?
Tu mihi solus ades, vigili quem mente revolvo,
O frater generis gloria summa tui.
Te licet hinc absens specto, nec terreor inde,
Quod subiecta tibi non satis ante fui.
Illa dies nocuit, qua me dementia iussit,
Ut cuperem aequalis dicier esse tibi.
Cumque ego foeminea nimium temeraria mente
Culparem mores frater amice tuos.
Atque utinam mores tantum nec stulta Deorum
Culpassem per te quae pia verba fluunt.
Hei mihi quid feci? quisnam mihi talia suasit
Crimina? quae sceleris causa nefanda fuit?
An tantum poterat muliebria corda movere
Quę thalamum scandit nigra colore tuum?
Cuius ego parvę culpae per crimina mota
Grandius admisi perfida facta scelus.
Scilicet hęc miseros mortales fata retorquent,
Ut maiora ferant, facta minora notent.
Quilibet alterius poterit repręhendere facta,
Sed sua quae fecit pars quotacunque videt?
Sic quoque quę nostrę non scibam crimina mentis
In facto alterius tunc oculata fui.
Non mea cognoscens maiori pondere multo,
Quę cruciat animum facta nefanda meum.
Impulit huc miseram non unquam recta docere 
