MOSI
Non etenim prohibes ( cum me divina remorit
Maiestas, castris expuleritque suis )
Quo minus huc veniat mea tristis epistola vitae
Hei nimium miserae nuntia signa ferens.
Illa ego nunc variis crucio mea pectora curis,
Quae pars castrorum non levis ante fui.
Nunc semota procul sanctissima tecta reliqui
Quę docui matres Isacidumque nurus.
Non tamen hoc tantum premeret nisi conscia culpae
Me scirem poenas commeruisse graves.
Namque onus est levius si nos sine crimine poena
Corrigit, et turpi culpa pudore caret.
Me Deus et meriti poenae nunc caussa fatigat,
Hei gravis iratum est res habuisse Deum. 〈 Hebr. 10 〉
Quę postquam recolo, subito mea corda dolore
A saevo sicut milite fossa gemunt.
Et pudet, et dolor est meminisse, nec illa referre,
Nunc tibi permittit conscius ore pudor.
Quid tamen hęc referam nimis hęc, nimis omnia nosti
Spectator culpae suppliciique mei.
Ast hęc tecta magis cruciant et pondere lędunt,
Est quoque non parvus conticuisse dolor.
Primus enim gradus est miseris tolerare molesta
Hęc tacuisse, dolor, crede, secundus erit.
Hei nimis excruciat quae fers arcana tenere,
Et cui committas non habuisse virum.
Nam veluti magno depressum pondere pectus
Quęrit in alterius hęc posuisse sinum. 
