MARIA
Me sterilis retinet Raphidim cum gente paterna,
Quo te nunc primum chara venire velim.
Auxilio soceri poteris mea castra videre,
Si modo inest animo non simulatus amor.
Fac venias velox si me, si pignora curas,
Quę tribuit nobis dextra benigna Dei.
Tunc referam fuerit quos ferre necesse labores,
Quę nunc cuncta tibi scribere longa mora est.
Tunc disces rubeo comixtum sanguine Nilum
Et pecudum pestes, fulgura, fulmen, aquas.
Serpentesque truces et amantes humida ranas,
Atque ut locustis terra repleta fuit.
Denique funesto submersum gurgite Regem
Dum vehitur celeri post mea castra rota.
Tunc vaga delapsum per coeli nubila panem
Quo pascit dominus Manna videre potes.
Tunc ego consueto tecum bene iunctus amore
Quę tulerim potero dicere quaeque feram.
Cum possum coram dilectos cernere natos, 
Hei precor ut properet lęta venire dies.
Tu tamen interea foelicia tempora vive,
Et fac adventus sit mora nulla tui.
Sic socer incolumis, sic sit tibi turba sororum
Salva, sit auxilio sic tibi diva manus.
MARIA MOSI.
Quam sibi ferre nequit fratri germana salutem
Mittit, et aegrota verba notata manu. 
