SEPHORAE
Prędixi, et scriptis sunt celebrata meis.
Talia si vetuli coniux fecisset Abrami
Non sua vidisset pignora ventris anus.
Ah quoties profugi constans est terga secuta,
Non tardata siti nec male fracta fame
Hęc quoque sustinuit, raperet quo a morte maritum,
Principe ab externo moesta rapina trahi.
Nec tamen ( hoc mirum fuerat ) captiva negavit,
Quę coniux fuerat, dicier esse soror.
Quid fecit toties nobis laudata Rebecca?
Quid Lya? quid meritis conspicienda Rachel?
Atque aliae plures quorum pia facta referre
Sufficeret nobis non satis una dies.
Quid tamen hęc moneo? satis est charissima coniux
Si tua cognoscas crimina corde pio.
Poenituit, legi quod nunc tua scripta fatentur,
Haec vox ad veniam sufficit una tuam.
Non ego sum duris natus de rupibus, et non
Qui nequeat vinci cor adamanta gerit.
Tu modo fac noscas commissę crimina culpae,
Nunc fac officium coniugis ipsa bonae.
Multa equidem toleranda tibi, sunt multa ferenda,
Sic statuere graves tristia fata dies.
Hoc tamen exhilaret quod non moritura paratur
Vita, his qui Domini iussa tremenda colunt.
Tu rogo nunc vigili colito mea pignora cura,
Pignora frustra oculis saepe petita meis.
