MOSES
Scilicet hęc iuncta est semper fortuna maritis,
Gaudia pauca vident, tristia multa ferunt.
Si te iura granis terrebat duraque fata
Debebas viduo sola fuisse thoro.
Quid nam sperabas dulci mihi foedere iuncta?
Tristia credebas nulla ferenda tibi?
Hei mihi non hęc est lecti fortuna iugalis
Ut nihil adversum, nulla pericla ferant.
Tune viros vestri credis causam esse doloris?
Altera ( nunc audi ) causa doloris adest.
Quis genus humanum male sanus perdidit error?
An non foeminea contigit ille manu?
Nonne Dei legem semper sinde fraude colendam
Audaci sprevit foemina prima manu?
Hinc veniunt curae, lachrymae iugesque labores,
Hinc vos qui cruciat partus acerbus adest.
Hinc mala connubii prodit fortuna iugalis,
Hinc hominum vario corda dolore gemunt.
Desine nunc igitur, quod vestri iniuria sexus
Efficit, in miseros velle referre viros.
Cur tibi sanguineus coniux? cur saevus habebar?
Cum tibi sancta esset lex veneranda Dei?
Num tantum cęsae potuit te portio pellis
Pellere ut hinc velles deseruisse virum?
Ah non illa decet vestri inconstantia sexus,
Sunt tua maiori corda tuenda fide.
Tunc imitanda tibi fuerant quae sępius ante 
