SEPHORAE
Impetit, ingenti territa mole fugis.
Clamabam ( memini) cur me fugitiva relinquis?
Cur petis, hei, patrios me sine, nupta, lares?
Si non ipsa venis, saltem mihi linquito natos
Quos mihi, quosque tibi causa suprema dedit.
At tu, ceu canibus sylvas compulsa per altas
Admissis pedibus territa cerva, fugis.
Ad patrium sine me festinas improba limen,
Ut solet a reprobo nupta repulsa viro.
Improba quid de me potuit tunc dicere fama?
Suspicio soceri quę fuit atque socrus?
Quis prohibet? Poteram multis fortasse videri
Officio haud usus coniugis esse boni.
Si mihi nolebas, debebas parcere natis,
Quos misera a vultu patris abesse facis.
An quia successu tristi fortuna tonabat,
Coniugis optabas perfida abire thoro?
An quia multa tibi mecum toleranda videres
Tristi nolebas tu comes esse viro?
Hęc omnis faciat quae fert contraria coniux,
Hei mihi coniugium quis subiisse velit?
Quis genus humanum, celeri quod perditur aevo
Semine legitimo restituisse volet?
Nomina quis patris feret? aut quae dulcia matris
Gaudia suscipiet prole decora sua?
Hęc tua si mater demens nimis ausa fuisset,
Qui mihi nunc nati? quae mihi nupta foret?
