MOSES
Quid gemis infoelix, aut quid tua corda dolore.
Excrucias? Fletu cur tua forma perit?
An quia non praesens ego sum, tu semper inani
Luctu vel lachrymis tempora moesta teres?
Concipe spem lętam, melior fortuna redibit,
Non tibi quem timeas corde rigente vir est.
Quid metuis, ne sim nimis in tua crimina durus,
Neve tibi miserae condoluisse velim.
Ah sexus quae sit novi impatientia vestri
Cum non quę cupitis cuncta venire solent.
Vix ego cui mens est maior, cui corpora firma
Quę Dominus iussit cuncta pericla tuli.
Non tamen hoc decuit, coniux, non ipsa paternos
Me sine debebas reppetiisse lares.
Vix etenim primo fueras percussa dolore,
Cum cecidit pectus molle labore tuum.
Murmura tunc sensi non qualia nupta pudica
Assolet in sponsum ferre proterva suum.
Ah, quoties nostris recreata es pectora dictis?
Sępe ego nequiquam talia verba dedi.
Sephora quid luges? quid inani corda dolore 
Conteris? En, luctus iam prope finis adest.
Maxima vicisti nec iam tibi multa supersunt,
Fac precor hęc animo nunc patiente feras.
Talia ( nec dubito, quin me fateare locutum )
Sępius afflicto pectore dicta dabam.
Ast ubi maius onus crescit, cum dextra tonantis 
