MOSI
Fac moveant mentem pignora chara tuam.
Ipsa ego ( si nescis ) oro quę foedere iuncta
Sum tibi, quae tecum facta parente parens.
Ah ignosce precor, nisi enim sic lapsa fuissem
Quę foret hic meriti gratia tanta tui?
En tibi deserti tendunt sua brachia nati,
En vocat absentem blaesula lingua patrem.
Hos ego cum video lachrymis mea corda subortis
Vix animi luctus tristitiamque ferunt.
Ah precor antiqui renoves connubia amoris,
Fer precor huc reduces in mea vota pedes.
Hoc socer exoptat patria qui gente sacerdos
Exercet gentis mystica sacra suae.
Hoc si nemo petat iubet id tamen usque colenda
Quam mihi promisit dextera sancta fides.
Quod si ego peccavi, fateor, tu ignosce fatenti,
Non magis, hei miseram, poenituisse queo.
Quique dies dederit consuetos cernere vultus,
Hic mihi ceu festus rite colendus erit.
Sive igitur cępto cupias persistere cursu,
Seu cesses, possim fac comes esse tibi.
MOSES SEPHORAE.
Quę mihi misisti lento moestissima coniux
Tradita sunt fida scripta notata manu.
Haec ego cum legi ( iuranti crede marito )
Pallentes lachrymis commaduere genae.
