SEPHORA
Aut ubi perpetua cum nive rura rigent.
Non ego deficiam, lateri sed iuncta fidelis
Omnia non molli corde pericla feram.
Te duce non fugiam veniant quaecunque ferenda,
Si mihi non credas experiare precor.
Quid precor infoelix? deserti foedera lecti
Reppeto? Non satis est his cecidisse semel?
Ah culpam fateor ⁖ nec enim mea facta negabo,
Fer tamen huc placidas ad mea vota preces.
Perfida deserui promissi iura cubilis
Et, quo non decuit mota dolore fui.
Hęc tibi non ficto nunc audi corde fatentem,
En tibi quae tendo brachia moesta vide.
En moveant lachrymę queis nunc mea scripta rigantur.
Non satis in poenas officiosa meas.
Et nunc, quae poterat quondam fortasse placere
Me miseram luctu perdita forma meo est.
Non mihi sunt gemmę, non dat mihi purpura vestes
Non Arabum comptus rore capillus olet.
Cur etenim sparsos discernam pectine crines,
Orner vestitu cur modo ut ante meo?
Ferte procul tenues tristi de corpore amictus
Eoo valeat gemma petita mari.
Nam mea cui soli debebat forma placere
Non sine tristitia vir mihi charus abest.
Verte precor gressus vel me quoque ducito tecum
Qui solus miserae portus et aura mihi es.
Si te non moveant nostrae lachrymaeque precesque.
