MOSI
Terra? Quid externos queris habere lares?
Heu nimis audaci commotus pectoris aestu
Transfers indomitas in nova regna manus.
Siste pedes oro, tibi debita iura reposce,
Dos satis in vitam sufficit una tuam.
Quidve peregrinis aliena requiris in oris?
An nisi nunc vobis robur adesse putas?
Robur habent gentes etiam, sunt fortia tela
Prompta etiam est illis ferrea in arma manus.
Invenias terram facito, quis tradet habendam
Hanc tibi? non notis quis sua rura dabit?
Ah precor instabili nimium ne crede popello,
Crede mihi, vulgo est nulla tenenda fides.
Ut pelagi variis consurgunt fluctibus aestus,
Et modo qui favit ventus iniquus adest.
Sic populi studium nullo moderamine certo
Pellitur, infido, ut ventus et unda, modo.
Queis modo confidis, quos nunc tibi credis amicos
Ah cernes, fugient triste cadentis onus.
Dum fortuna favet, perstant quoque corde fideli,
Si fortuna tonat, nullus amicus erit.
Quare age ne nimium dubiae confidito plebi,
In variam semper turba parata fidem est.
Dumque potes moneo venientia linque pericla,
Nam factis nimium tarda medela venit.
Si tamen est animus suscepto pergere cursu,
En facias comitem me, precor, esse tibi.
Si licet altisonum petis indefessus Atlantem, 
