MOSI
Ah miserere mei, nec te meminisse priorum
Nunc velis, o vita charior ipse mea.
Ipsa quidem fateor vęsanae turbine mentis
In proprias clades maxima causa fui.
Nil tu peccasti, non est tua culpa quod orba
Te careo, coniux qui mihi dulcis eras.
Ah memini noctis quae me moestissima fecit,
Linquerem ut hos mores chare marite tuos.
Cum tecum comitata meos infausta penates
Linquo nec ut decuit, fida sodalis eram.
Cum te neglectae propter mala crimina legis
Vix potui auxiliis eripuisse meis,
Atque ut eram prudens, nimio sic mota dolore
Lugebam nati vulnera cruda mei.
Utque sumus semper nimis ad convicia promptae
Incepi cultus vītuperare tuos.
Improba quid feci? quo tunc ego digna fuissem
Supplicio, nisi tu mitior ipse fores?
Nec satis hoc fuerat, patrias divertor ad aedes,
Hac ego debebam tunc periisse via.
Sed tu maiori compulsus numine pergis,
Ut videas gentis pondera dura tuae.
O pietas, tantos non digna subire labores
O pietas miserae cognita saepe mihi.
Non Pharao terret, quoniam divina voluntas
Ut mihi narrabas, triste iubebat opus.
Hęc mihi narrabas, sed non me dicta movebant,
