SEPHORA
Quid tamen hinc quęris, quaenam tibi gloria manat,
Quod modo tam vęhemens in tua damna ruis?
O nimium fortis nimiumque invise quieti,
Et nimis in curas corde parate graves.
Quas mihi nunc lachrymas, quos credis surgere luctus
In patria cum sim sola relicta domo?
Nempe domi lateo vario contorta dolore,
In lachrymas semper sum resoluta graves
Non efferre pedem patrio de limine possum
Erubeo nostras, ante ut, adire nurus.
Nasutae metuo quoniam convicia plebis,
Neve quis impura labe notare queat.
Non etenim nescis quae sint mendatia famae,
Qua modo securas vix licet esse probis.
Quid de me Madian, quid dives thure Sabęo
Diceret et posthęc dicere posset Arabs.
Heu quoque dum proba sum vix sic convicia vito,
Omnia quae nobis fama inimica struit.
Nunc aliquis nostro quondam contemptus amore
Talia in afflictam scommata salsa iacit.
I nunc et tumidi spectato littora Nili,
Denuo nunc patrios sperne superba procos.
I nunc albentem foelix tibi quaere maritum,
O tandem tali digna puella viro.
Haec aliquis coram dicet, nec tanta levare
Qui potes huc velox in mea vota venis?
Atque ego, quę patriam dilecto coniuge licto
Reppetii, tristis talia verba feram?
Ah miserere
