SEPHIRAE
Omnia deflebis senio male perdita tristi
Queis nunc hei nimium fidere stulta soles,
Cum mea me virtus semper sine fine sequetur
Atque senectutis mite levamen erit.
Finge age nunc nullum nostri commercia furti,
Nec quenquam lusus posse videre tuos.
At veniet tempus quo tu tua facta revolvens
Damnabis rupti debita iura tori.
Iamque dies veniet quo tu, ME POENITET, alta
Sed te nequicquam voce iuvante gemes.
Quid tibi tunc animi fuerit cum cassa pudore
Deflebis fidei foedera rupta tuae?
Tene ( gemens dices ) puduit non perfida castum
Simplicis ah domini commaculasse torum.
Tune putri crebris foedata in corpore rugis
Lusisti lecti perfida facta fidem?
Hinc gemitus duces, hinc fletibus ora rigabis
Meque simul tecum tunc periise voles.
Quid tibi, quod spurius cernetur forsitan inter
Natos periurae crimen onusque domus.
Haec caveas iubeo ducens sine crimine vitam
Si te cura domus cura tuique tenet.
Si non illa movent, summo movearis honore,
Et proprii curam quaeso pudoris habe
Quę modo praecellis summi quod sponsa mariti,
Es Pharias inter gloria prima nurus.
Hactenus et pulchros iunxisti corpore mores
Dignaque virtutis munera divitiis
An nunc committes coeco male perdita amore
