IOSEPHUS
Et Deus adiuvit mea tristia vota dolentis,
Et sumpsit nostras aure patente preces.
Hinc placido coram domino mihi gratia parta est
Omnia quod curae crederet ille meae.
In me tota domus ceu fulcro nititur uno, 
Me veluti dominum suspicit illa suum.
Nec tamen hoc merui, domini sed gratia fecit,
Hoc a quo nobis munus honoris adest.
Tu sola excepta es thalami spes maxima herilis
Gaudia quam voluit Putiphar esse sua.
Tene igitur possim lecto coniungere mecum,
Aut castum domini commaculare torum?
Non est, crede mihi, non est fallacia tanta,
Ut servus domino perfidus esse velim.
Disce meo exemplo socialia iura tueri
Et castum a servo disce tenere torum
Turpe tibi fuerit promissam fallere lecti
Quam cupiat sanctam servus habere fidem.
Sunt tibi ( confiteor ) clarissima munera formę,
Est tibi quem possint vultus amare proci.
Et mirum fuerit dominę non cedere votis
Servum postrema conditione virûm.
Et solet hic foelix nimiumque beatus haberi
Qui dominę possit servus amore frui.
Ast alius potius fiat cum crimine foelix,
Quam domino fallam perfidus ipse fidem.
Da veniam non est tanti tua gratia formae
Pulchrior hac quin sit cum pietate fides.
Tu tua lugebis confecto in corpore damna,
Tu speculum dices fallere posse tuum.
