Quę mala, quive metus et quanta pericula vitae
Si tibi me tradam, sunt oritura meae?
Num credis nullum nostros qui sentiat ignes
Affore? Non stultus, crede, maritus adest.
Quid mihi continget, tua si nunc iussa capessam?
Hei mihi non longa hęc vita futura mihi est.
An nostrę poteris tu causam mortis habere?
An quod amas pariter perdere saeva cupis?
Quid faciam tantis confectus casibus exul?
Hei quando finem fata inimica dabunt?
Si miser insanę ( quod vult corrupta voluntas )
Suscipiam leges turpia furta sequens,
Me Deus omnipotens mulctanti crimina dextra
Perdet et exposcet tormina lęsa fides.
Sin nego, vae miserum, muliebria pectora terrent
Nescia vindictę ponere corda modum
Quid faciam dubito. Male sanę gaudia carnis
Alliciunt. Domini spiritus illa negat
Quid dubito, dominę malim quin esse rebellis
Quam rigidam altisoni pertimuisse manum.
Sicne Deus voluit, ne sit mea vita doloris
Expers? ne liceat spe meliore frui?
An semper nobis adversis fluctibus icta
Naufraga in adverso flumine puppis erit?
Num semper venient quae nos sine fine fatigent?
O Deus ad casus respice quaeso meos.
Parvus eram a patria procul, has ut vendor in oras,
Et sceleris tanti nomina frater habet.
Prima tamen melior venit mihi cura doloris,
Cum talem dominum Parca secunda dedit.
