IOSEPHUS SEPHIRAE 
Protinus ut tremulę visa est mihi littera dextrae,
Quę mihi certa tuae nuntia mentis erat.
Insolitus subito concussit pectora terror,
Vertice in attonito dirriguere comae.
Nec lecturus eram quam primum intentio visa est,
Ne quis consortem diceret esse tibi.
Haud aliter timui quam si quis mortis amaras
Poenas expectat carnificisque manus.
Omnium et in nostris credebam vultibus ora,
Solus et in tuto vix mihi tutus eram.
Ah quoties repetita volens percurrere scripta
Defeci tortus corda dolore gravi,
Sed tamen hęc legi, possem ut meliora referre,
Utque tibi de me prompta medela foret.
Non dubito, metuis tibi, ne contraria scribam,
Scriptaque sollicita nunc mea mente leges.
Perlege, sic duro detur medicina dolori
Sic quoque sint vitę prospera fata tuae
Inspice quid tentes, quae sit sententia mentis,
Quis sit conatus consiliumque tibi?
Quid petis, infoelix, castum temerare cubile,
Atque datam domino prodere stulta fidem
An tam parva putas promissi foedera lecti
Ut famulo hęc vili prostituisse velis?
Anne putas nullo recti me laude teneri
Ut tantum possim sustinuisse nefas?
Quod si nulla movent proprii tua damna pudoris,
Si bene amas, damnis commoveare meis. 
