IOSEPHO
Crimina quid dixi? cum talia saepe Deorum
Numina quem metuunt, Iuppiter altus agat?
Tu nova non tacti gustabis pocla Lyęi
Tu formę dotes primitiasque feres.
Ipsa etiam cunctos cupiam tolerare labores,
Tecum orbem extremum fortis adire velim.
Non mare, non aestus mihi amantia corda movebit,
Non rauci fluctus Caucasiumque gelu.
Sed si te rigidum non possunt illa movere,
Fac saltem lachrymis commoveare meis.
En, domina ad famulum supplex mea brachia tendo,
Submittoque meas sub tua crura manus.
Ah ubi nunc fastus, ubi nunc sunt iussa superba
Et solitus, nostro qui fuit ore, rigor.
Omnia trado tibi patriamque domumque genusque
Arbitrium nostrae iusque salutis habes.
Flecte modo precor hos animos, mihi cede roganti,
Te moveat sexus foemineumque decus.
Te moveant crebro ducti gemitusque dolorque
Quęque mihi lachrymę pallida in ora cadunt.
Parce precor iuvenis vitae spes unica nostrae,
Parce rogo ad flammas o puer orte, meas.
Te mihi si dederis facilem, mihi tradita vita est,
Sin dederis rigidum mors subeunda mihi.
Hęc tibi nunc mitto supplex orantia verba,
Cum precibus lachrimas has tibi mitto meas.
Restat ut hoc solum cupio quod iungere tecum
Det tibi si modo vis littera nostra. Vale-
