SEPHIRA
An tu, qui domino nimium vis esse fidelis
Caussa eris, hic chara coniuge ut orbus eat?
Falso, crede mihi, iactabis munera servi,
Si tibi tam vilis uxor herilis erit.
Si dominum curas, curam quoque coniugis eius
Accipe, ne pereat labe perempta gravi.
Hoc petit officium, cura hoc quoque poscit herilis,
Hoc poscit domino tradita sancta fides.
Sed si vana monet lecti reverentia herilis
Et metuis domini iussus adire torum.
Ah nimium es simplex ne dicam stultus Ioseph
Si timidam mentem parva movere queunt.
Quod metuas non est. Quis enim tua facta videbit?
Quis nostros lusus furtaque nosse potest?
Non reseranda tibi fuerit mea ianua nocte,
Non tibi fallendus ianitor ullus erit.
Nos domus una tenet, thalamo teneamur eodem
Nemo congressus qui reprehendat adest.
Te dominus statuit fieres ut summus in aula
Res omnes soli credidit ipse suas. 
Suspicio surget nunquam si limina tangas
Nostra, nec officiet garrula lingua tibi.
Ipsa etiam vitae studiis confisa prioris
Tempore ludendi liberiore fruar.
Ante mihi nullo de crimine fama laborat,
Casta etenim semper conspicienda fui.
Primus eris nostrę Veneris qui gaudia sumes,
Te pēnes nostri praeda pudoris erit.
Tu mea decerpes florentia munera formae
Tu nostrę vitae crimina solus eris.
