SEPHIRA
Quae quamvis cupiant huiūs extinguere lumen
Opponantque levi corpora densa faci.
Hic tamen obstantes propellens lumine nubes
Extollit vultu sydera clara suo.
Sic quamvis tristi languerent corda dolore,
Atque essent lachrymis cuncta repleta tuis,
Te tamen ille dolor, luctus lachrymaeque decebant,
Et tristis formę gratia maior erat.
Hei quoties volui solantia dicere verba
Ut possem luctus imminuisse tuos.
Sed quoties cepi, toties mea lingua retenta est,
Et tardata meo stulta pudore fui.
Nam tua maiestas, decor hic venerabilis oris
Terruit, et gravitas quę tibi corde sedet.
Sępe graves cernens puerili in corpore mores,
Corpore detinui lumina fixa tuo.
Sepe tuum aspiciens intento lumine vultum,
Vix animum poteram continuisse meum.
Nec quid eram scibam, tectis tamen ignibus ustae
Tristia languebant corda dolore gravi.
Sic mihi paulatim conceptus prodiit ignis
Et nova per visum flamma nutrita mihi est.
‹ quamvis › Ipsa diu quamvis te saepe immota viderem
Non oculos poteram sic satiare meos.
Quo mage spectabam, magis hęc mihi forma placebat,
Atque novo mixtus crevit amore dolor.
Sive ego te plenis cernebam ferre canistris
Fercula vel dulcis pocula plena meri,
Mirabar dignos tali tibi munere gestus,
Mirabar mores compositumque decus.
