SEPHIRA IOSEPHO
Quam mihi sola potest tua spes praebere salutem
Hebraeo mittit Memphica sponsa viro.
Perlegis an casto quo fulgent ora pudore
Tu servus dominę scripta videre fugis?
Perlege nec, quae sunt nondum tibi cognita, sperne
Formosum rigidum non decet esse virum.
Non etenim ignoras hostilis epistola missa
Hostibus a sęvis saepe legenda venit.
Sępe meam volui praesens tibi pandere mentem,
Obstitit in stulto qui fuit ore pudor.
Quid tamen ah pudeat? Non est res ista pudori,
Sed nostrum vexat sic metus iste genus.
Si pudeat linguam manus est mihi fortior illa,
Scribere non metuit, quod pudor ora vetat.
Quod tamen officio manus hęc nunc fungitur illo
Crede mihi vęhemens iustaque caussa mihi est.
Haec amor in coeco flagrat qui pectore nobis,
Cogit, et hęc iussit scribere diva Venus.
Quicquid Amor iubeat tutum tibi spernere non est.
Si nescis, superos vincit et ille deus.
Non illum spernit puerum licet igne micantem
Qui regit altisonans Iuppiter ipse polum.
Ille licet mittat rutilantia fulmina dextra,
Terreat et superos tartareosque Deos.
Huic quamvis cedant omnes, tamen ipsus amori
Cedit et hoc victo fulmina lenta cadunt.
Hic mihi causa fuit nostrae tibi pignora dextrae
Mittere, et hęc fida scripta notata manu.
