REBECCA
Saepe ego ceu viduo iacui male sana cubili
Tristis et in curas officiosa meas.
Scissa genas, laniata caput, dispersa capillos,
Utque nives lachrymę sole madente fluunt.
Cum vigilo nostrę menti tua prodit imago,
In somnis eadem noctis imago venit.
Sicque ego carnivoro vixi distorta dolore,
Dum semel inceptum luna peregit iter.
Nescio quae somni species solata dolores
Expulit, et luctus fecit habere modum.
Nempe levi iaceo dum lugens victa sopore
En tua sollicitae prodit imago mihi.
Atque tuum video recubans in cespite corpus,
En de te rami sydera summa petunt.
Et iam bis senos uno de germine ramos
Cerno, sed his cunctis stirps quoque lęta fuit.
Sed tamen hos inter medius tendebat in altum,
Dixisses illum numen habere grave.
Qui iam sceptriferos generoso in stipite reges
Gestat et eximios tollit in astra duces.
Fallor an in summo fulgebat germine quidam
Promissae quondam dona salutis habens?
Nempe puer summa radiabat in arbore clarus,
Quem vix tunc oculi sustinuere mei.
Talis ab illius splendebat lumine fulgor,
Qualem surgentis lumina solis habent.
Et pede serpentem calcat qui dente retorto,
In pueri spirat nigra venena pedem.
Tunc veluti rubeus curvo flos sectus aratro,
