IACOBO
Cum peteres tantum non comitatus iter.
Vix tantum luctus moestissima pertulit Eva
Dum vidit nati funera nuda sui,
Quantum ego tunc fili te discędente ferebam,
O lux per lachrymas usque gemenda meas.
Nam quid tunc facerem, cum qui solando iuvare
Me posset, rapto te mihi nullus erat
Et quo debueram nato sperare salutem,
In luctus esset maxima causa meos.
Hei mihi quis dolor est, cum te pie nate recordor,
Et lucem quae te sustulit atra mihi.
Ut tecum progressa foras moestissima vultu
Singultu ceptos impediente sonos.
Cum praecepta darem, quonam tibi tramite vita
Deducenda foret, quove tuenda modo.
Ah quoties fueram quae saepius ante locuta
Reppeto, quo verbis sit mora longa meis!
Hei mihi, quam lingua nimium titubante timore
Dicere vix potui tristia verba Vale?
Cum faciem vero non possem, terga videbam,
Atque oculis gressus sum comitata tuos.
Amplius ut vero non posses lumine cerni,
Hei mihi, discessit mens mea maesta procul.
Tunc tenebris ortis defeci lumine toto,
Et vix me famulae sustinuere duae.
Utque domum redii vacuum ceu cerva sub antrum
Cui rapuit foetus torva leęna suos
Tunc demum surgunt luctus, pia cura, dolores
Et facit ut recolam pristina multa, locus.
