REBECCA
〈 Gen. 19 〉 Et velut ad Sodomas spectans Lothëia coniux,
Defunctę similis mortis imago steti.
Utque animus rediit, rediit quoque pristina cura,
Conturbant mentem tanta pericla meam.
Nunc quoque, dum memini scribendi munere fessa
En, iacet in gremio languida facta manus,
Largius et solito mea tristia lumina stillant,
Aspice sit nunc hoc quanta litura loco.
Ne tamen auxilium fili tibi spesque dĕesset,
Hęc sum sollicito verba locuta patri.
Nachorides, venerande senex, dilecte marite,
Cum quo sum gemino pignore facta parens.
Quid tam sollicitus genitor tibi profuit Abram
Dum petit e Syria foedera nostra tibi?
Si nunc illius qui sunt de stirpe creati
Non curant gentis vincula sacra suae.
Cur nunc natus Esau peregrino captus amore
Alterius sequitur iura prophana thori?
Vivere me nolim, si talia natus Iacob
Fecerit, ah, mortis sit prior, oro, dies.
An quia nunc desint nostra de gente puellae,
Atque velit nostros scandere nulla thoros?
Quid mihi Labanus frater, qui divite cultu
Clarus in Assyria pascua lęta colit?
Talia tardigrado dicebam verba parenti
Ast aliud, pectus quo premeretur, erat.
Hic iubet adcersi, Syriamque iuberis aquosam,
Hei nimium longa solus adire via.
Quid mihi tunc animi credis mi nate fuisse?
