IACOBO
Percitus ille furit, moestis nunc fletibus aulam
Implet, nunc precibus corda paterna movet.
Ast ubi nec precibus potuit nec vincere fletu,
Fulmineo sęvas protulit ore minas.
Hęcne meae fuerit torpentis inertia dextrae,
Quisquis ut impune sic nocuisse queat?
Qui prius astute natalis maxima iura
Abstulit, en etiam nunc potiora tulit?
Quid mihi nunc prodest facilem tenuisse parentem,
Improba si mater semper iniqua mihi est?
An quia plus valeant muliebria pectora fraude,
Immunda dęmens usque iacebis humo?
Cur mihi nunc pater est, mater si cuncta ministrat,
Filioli ut curet fata secunda sui?
At non talis Abram, dominum quem Sara vocabat,
O utinam patris corda moveret avus.
Sed quid Esau quereris, quidnam tua pectora tangunt,
Quę cum germano mater iniqua parat?
An nisi consilio poteris bene vivere matris?
Altera fortunae nulla parata via est?
Quin habeat turpi quae frater fraude paravit,
Tempus erit, cum non hęc habuisse volet.
Non genitor vivet, nec mater saecula centum,
Vindictae venient tempora letu meae.
Tunc faciam, qui sim, frater me sentiat esse
Nec timidum poterit prompta iuvare parens.
Talia crudeli frater dum fulminat ore,
Audit et e servis rettulit una mihi.
Protinus egelido concurrit pectore sanguis
Et flavae capitis diriguere comae.
