REBECCA
Miratus gladios, galeas, hastilia, scuta,
Et iaculum gaudet sustinuisse manu.
Et modo per sylvas, modo summa cacumina fertur
Atque agit infestos per iuga longa canes.
Saepe ego pertimui, fieret ne pręda ferarum
Aut caderet sęvo dente furentis apri.
Sic ubi inaequali studio vaga tempora vitae
Vivitis īn annos turba gemella pares,
Et iam venisset vobis robustior aetas,
Aetas, hei, votis saepe petita meis.
Cum iam de vobis quaevis solatia spero,
Hei, magis in luctum causa reperta meum est.
Mox germanus Esau perversae turbine mentis
Vendidit hoc in te ius quod habebat, iners.
Hinc odium gliscit durum, moestissima mater,
Ah, nimium cępi saepe timere tibi.
Utque solet fieri, nunquam meliora sequuntur,
Sic odiis semper contigit ansa novis.
〈 Gen. 27 〉 Illa dies nocuit multum, quo lumine cassus
Optavit prędam fratris habere pater.
Cum tu consiliis nostris iussuque doloso
Surriperes fratris iura suprema tui.
Pellibus ut tectus circum tua colla manusque
Ad patrem defers corde tremente cibos,
Cum tibi ius fratris tribuens benedixit et huius
Constituit Dominum nescius ipse pater.
Ut vero rediit cursu defessus anhelo
Alter et ad patrem fercula lauta tulit,
Attonitus genitor, quoniam se errasse videbat,
Exposuit fratri callida furta tuo.
