REBECCA
Nec patris auxilium nec genetricis habens.
Atque ab avo missum famulum sum virgo secuta.
( Hei, facere hęc hodie, quae modo virgo velit? )
Sed bene successit, quoniam pia cura mariti
Solata est miserę tristia corda mihi.
Sed nĕ diu nobis melior fortuna maneret,
En vetulus tristi morte peribat Abram.
Qui mihi post patrem fuerat pater, et mea luctu
Tristia consuerat corda levare gravi.
Vix ego tam patris gemui mala fata perempti,
Quam gemui soceri tristia fata mei.
Quid tamen hic referam nostrę infortunia vitae,
Quę mihi vix aliquis connumerare queat?
Quid sterilis narrem tardantia munera ventris,
Sępius in lachrymas causa parata meas.
Funestamque famem, quae me charumque maritum
Compulit e patria barbara regna sequi.
Omnia quae taceam, tantum quos moesta labores
Pro vobis tulerim nunc retulisse iuvat.
Quę tibi dum narro, videor mihi parte beata
Pectoris has curas exonerasse graves.
Ah quoties petii dulcissima nomina matris,
Ut possem ventris semina lęta dare?
Scilicet humani sic stat sententia fati
Ut semper querat dona nociva sibi.
Sed tamen audivit Dominus, nova pondera sensi,
Pondera lętitiae maxima causa meae.
Et iam lęta nimis genetricis nomen avebam,
Et coepi nimium complacuisse mihi
Hei mihi quam fallax hominum fiducia, certam 
Nulla futura solet spes tenuisse fidem.
