IACOBO
Nam velut hostiles cupiat qui perdere vires,
Sic sibi nunc hostem te putat esse suum.
Sępe ego pertimeo saevae ne turbine mentis
Percitus in patriam proruat inde meam,
Ut te ( me miseram ) fratrem, mea viscera, perdat,
( Non etenim Dominum, iura nec aequa colit. )
Sępe ego ( confiteor ) metuo ne me improbus ille
Impetat, in matrem vix pius ipse suam.
Nate, cave, moneo, nimium ne crede quieti,
Hei mihi, vix hominis pectora frater habet.
〈 Gen. 4 〉 Non moveat frater, fuit et Cain frater Abeli,
Sed tamen a fratris concidit ille manu.
Quare huius caveas crudelia pectora fili,
Non frustra venient, quas dedit ille, minae.
Ah dolor, an natus, qui esset mihi tutus ab hoste,
Cogitur, hei, fratrem pertimuisse suum?
Infoelix, saevo quid nunc sperabis in hoste,
Si tibi germanus fata cruenta struit?
Ah fuerat satius inimici vulnera teli
Accipere, hostili vel cecidisse manu,
Quam nunc periuri fratris cum crimine vitam
Perdere, ne vitio mors caruisse queat.
Hęcne mei fuerat constans sententia fati,
Ut veniant vitae nulla secunda meae?
Naufraga num semper rapidis mea puppis in undis
Non poterit portu commodiore frui?
Parva meam patriam ( sic dii voluere ) reliqui
