REBECCA
Ille tuam misere fortunam plorat acerbam,
Et lachrymis canos inficit usque suos.
Et qui me miseram verbis solando iuvare
Debuit, in luctu desidet ipse gravi.
At germanus Esau nostrę pars altera stirpis
Semper nostra novo corda dolore premit.
Nam quid nunc memorem quae te praesente protervus
Fecerit? En factis obruit usque novis.
Postquam etenim vidit non hac de gente petitam
Uxorem patri posse placere suo.
Te quoque dimissum, simili ne coniuge captus
Inficeres generis signa sacrata tui.
Improbus ecce novę sibi tunc connubia iungit,
Addit et hęc sceleri turpia facta suo.
Et nunc ceu Nimroth furibunda mente per arma
Vivit et e rapto praeda cruenta sua est.
Scilicet hoc pulchrum, solum hoc putat esse decorum
Ut multi metuant facta proterva viri.
Hei mihi quis luctus, quanti mihi mente dolores
Surgunt, cum nati crimina cerno mei!
Quam dolet ah miserę tristis cum cernere cogor
Externam nati commaculare thorum!
〈 Gen. 24 〉 Non huic corda movent, quae quondam maximus Abram
Fecerat in patris foedera casta tui.
Non durum tangunt animum pia iussa parentis,
Iussa per aeternos rite colenda dies.
Non tamen hęc tantum cruciant, quam bella minaeque,
Quae contra fratrem te gerit ille suum.
