REBECCA IACOBO.
Nachoris hanc mittit mater tibi nate salutem
Quam te cum verbis rebus habere velim.
Accipe nate 1  precor moestae pia scripta parentis
Et cum me nequeas, hęc mea scripta vide.
Accipe, quę dudum nos expectavimus a te,
En, legito hęc tremula, quae mihi scripta manu.
Tertia luna redit, quod me, charissime fili,
Liquisti, necdum dextra locuta tua est.
Scribimus et lachrymis per moesta fluentibus ora.
Nunc hument luctu charta sinusque meo.
Nam quid nunc aliud faciam, mea chara voluptas,
Cum tu, qui nostra es gaudia solus, abes.
Hei mihi, quid dicam, quo nunc mea carmina fletu
Ordiar? In luctum campus ubique patet.
Nam cum ( me miseram! ) quę sunt prius acta recordor,
Eheu per curas degravor ipsa meas.
Dumque animum cruciant, spes, luctus, cura dolorque,
Saepe toro iaceo ceu moribunda meo.
Cum vero infoelix, quae sunt prasesentia, volvo
Ora madent lachrymis, corda dolore crepant.
Ipsa domi sedeo votis operata parentis,
Atque animum tristem spe meliore traho.
Et velut amisso deplorans compare turtur
Contero per lachrymas tempus inane meas.
Quid superest etenim, quod nunc mea corda iuvare
Possit et afflictę spem peperisse mihi?
Solus adest Isac, canis qui tardus in annis
Coecus et in luctu tempora lenta terit. 
