Si te nec sexus nec tangunt foedera lecti
Pollicitis saltem commoveare Dei.
Illa ego ( si nescis ) sum quae proprio ore tonantis
Promissi nati debita mater ero.
Ne dubita, repetas, Dominus tua vota iuvabit
Tu modo fac constans, in tua iura rue.
Fac, mora ne nimium longa hęc me perdat amantem,
Hęc mora, ni properes, hei, nocitura mihi est.
Hactenus incolumis maneo nec lęsa pudore,
Fac modo, ne noceat tam mora lenta mihi.
Ipsa dies totos perago suspiria ducens,
Et lachrymis gemitus misceo maesta meis.
Ast ubi sol radios abscondit nocte cadentes
Anxietas maior curaque maior adest.
Tunc sedeo voces observans auribus omnes
Atque omnem regis suspicor esse sonum.
Iam hunc ad thalami metuo conscendere limen
Barbarum, et ad nostras iam reor ire fores.
Ast ubi transegi tacitę sic tempora noctis
Et roseae aurorę nuntia stella venit.
Protinus e summa specto tua tecta fenestra
Et quo non corpus, mens tamen ire petit.
Sępe ego te video campis hinc inde vagari
Sępius in viridi procubuisse thoro.
Quin etiam ploras, nisi me mea lumina fallunt
Et modo in opposita lumina figis humo.
Et modo reflexa coelum cervice tueris,
Et dant ambiguas brachia iacta notas.
Sępe ego te summa volui de turre vocare
Anxia quae vetuit sollicitudo fuit.
Sic ubi nequiquam spectando lumina pasco
Mox maior luctus pectora nostra movet.
